monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33 > 49 > csg7.89 > sectio 7 > bnf10439.194 v > sectio 6 > 16 > XII. EUGENITI V̅· T̅· MAGISTRO OFFICIORUM THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 16 > sectio 5 > Iosue, 3 > bnf10439.193 v > sectio 37 > 25 > 9 > 15 > 34 > bnf9389.43 > 1 > Ioannes, 13 > sectio 7 > sectio 32 > sectio 23 > 47 > sectio 8 > sectio 3 > 34 > sectio 37 > 1 > sectio 2 > sectio 10 > 7 > XXVII. SPECIOSO THEODERICUS REX (a. 509) > XXX. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a. 507|511) > csg51.251 > sectio 26 > csg51.136 > 6 > sectio 16 > bnf9389.423 > 8 > XVII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS DERTONA CONSISTENTIBUS THEUDERICUS REX. (a 507/511) > sectio 19 > 11 > 9
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, VIII. Alia fides exposita Sirmii Latine, quam nos ex Graeco transtulimus; et de disputatione Photini. <<<     >>> X. De Magnentio tyranno et de tyrannide Sylvani.

Cassiodorus, 5, CAPUT IX. De Osio Hispano.

1 Quia vero et de Osio Hispano, invito illuc veniente, fecimus mentionem, breviter etiam de eo dicendum est. Ante paululum tempus iste vir molimine Arianorum fuerat missus exsilio. Tunc autem studio eorum qui Sirmio convenerunt eum evocavit imperator, volens eum aut suasione aut necessitate concordare praesentibus. Hoc enim facto, maximum fidei eorum putabatur esse testimonium.
2 Quapropter, sicuti dixi, ex necessitate venit. Et dum eis consentire respueret, tormenta longaevus, plagasque perpessus est; unde etiam necessitate vehementi expositionibus tunc editis consensit atque subscripsit. Hunc ergo terminum habuerunt quae tunc Sirmio gesta noscuntur. Imperator autem Constantius morabatur in Sirmio, et belli, quod gerebatur contra Magnentium, exspectabat eventum. [SOCRATES, lib. II, cap. 26. Edit. Christ. Vales. cap. 31, p. 126.]
Cassiodorus HOME

bav823.164 bav824.123 bnf1603.81

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik